Alfonso M. Stickler e-mail(Inicie sesión)

Contenido principal del artículo

Autores/as

Alfonso M. Stickler e-mail(Inicie sesión)

Resumen

82
Hoc in opere Professor Stickler serie studiorum jam publici iuris factorum nititur ut aliquas formas concretas ostendat quibus historice potestas eclesiástica apparuit. Concilium Vaticanum II quaestionem definitive non solvit; immo data historica sufficientia adsunt ad asserendum quod sic dicta potestas jurisdictionis ut distincta a potestate crdinis et non ab ea derivata considerabatur. Bipartitio potestatis ecclesiasticae (ordinis et jurisdictionis) aderat. Quae affirmatio analyst demonstratur quam ipse circa officium papale, episcopale, archidiaconi , etc. facit. Etiamsi quaedam pars doctrinae recenter thesim contrariam asseruisset et aceptasset, nihilominus conscientia talis distinctioris clare antecedens saeculo XII est. Solutionem themati datam a Decreto Gratiani et eius interpretibus necnon a reliqua scientia canonica exponit, semper prae occulis potestatem primatialem habens. Conclusio auctoris clara est: essentia primatus, secundum canonisticam classicam, in potestate regendi et non in aliqua potestate ordinis distincta a potestate episcoporum consistit. Exinde deducitur differentia inter potestatem ordinis et jurisdictionis. In fine -post considerationes circa alia multa conexa cum hoc themate- modum determinat quo in Codice luris Canonici pondus doctrinae praecedentis relate ad configurationem potestatis ecclesiasticae repercutit; problemata theologica subsistentia necnon officium historici in hac materia indicat

Métricas

Search GoogleScholar


Detalles

Detalles del artículo

Sección
Estudios: Poder y Derecho en la Iglesia

Artículos más leídos del mismo autor/a