Piero A. Bonnet e-mail(Inicie sesión)

Contenido principal del artículo

Autores/as

Piero A. Bonnet e-mail(Inicie sesión)

Resumen

55
Notum est quod thema de origine potestatis in Ecclesia necnon de relationibus inter potestatem et ius, inter sic dictum momentum sacramentale et iuridicum, inter ius divinum et ius humanum, Samper particulari attentione ex parte doctrinae canonicae gavisum esto Post Concilium, obviis de causis, haec quaestio iterum proposita est tamquam elementum praevium et fundamentale super quod in alterutro sensu fundamenta totius structurae iuridicae Ecclesiae iacere possibile sit. Positio quae quoad hanc quaestionem sumatur necessario in maiorem partem solutionum repercutit quae posterius pro concretis suppositis, situationibus, institutionibus, etc., sugeruntur. In hoc contextu amplum et documentatum opus Petri A. Bonnet inseritur. Etiamsi observationes personales frequentes sint, tamen auctor directe visionem generalem positionum doctrinalium recentiorum super thema oferre praetendit. Cohaerenter cum fine persecuto, opus circa sequentia capita evolvitur: 1) Doctrina traditionalis et theoria de duplici origine potestatis hierarchicae in Ecclesia. 2) Duplex linea organizationis ecclesiasticae (Hervada et Souto). 3) Doctrina de complementarietate potestatum (Mörsdorf). 4) Bertrams et doctrina de unitate potestatum. In fine, per modum conclusionis, sermonem generalem introductionis resumendo, proprium sententiam de re, quae in controversiam venit, breviter ponit, praefiniendo hoc modo etiam propriam mentem circa positiones doctrinales anteriores

Métricas

Search GoogleScholar


Detalles

Detalles del artículo

Sección
Estudios: Poder y Derecho en la Iglesia