José M. González-del-Valle e-mail(Inicie sesión)

Contenido principal del artículo

Autores/as

José M. González-del-Valle e-mail(Inicie sesión)

Resumen

45
Postquam brevis generalis conspectus offeratur de eo quod interiectis aetatibus et impraesentiarum intelIigitur actuositas pastoralis, hoc verbum hic sumitur pro designanda exercitatione munerum sacerdotalium sacramentaliter collatorum; notatur etiam quod nec titularitas iurisdictionis facit ea ipsa pastorem nec sua absentia obsistit muneribus pastoralibus perfunctioni. .Jntelligitur autonomia pastora lis pro facultate autodeterminationis et autoregulationis in activitate pastorali. Haec facultas usu venit pro summa officiorum ecclesiasticae constitutionis. Notatur etiam quod. etsi quaedam munera pastoralia -sicuti muneri magisteriali contigit atque pastoralibus actibus qui afferunt imperium -obiri non possunt nisi a titularibus ecclesiastici officii. aliis tamen pluribus pastoralibus muneribus -specialiter cura animarum- perfungi quis potest. nulla ecclesiastici officii titularitate. 'Potest igitur accidere ut quaedam definita organizatio pastora lis sit creatio non auctoritatis ecclesiasticae. sed proprii proventus incepti. charismatis plerumque fundationalis. Organizatio ecclesiastica. ecclesiasticorum scilicet officiorum summa. infrastructuram pastoralem praebet ex dioecesi conflatam et parochiis. Inceptum et actiones pastorales praeter ecclesiasticam organizationem exortae genesim habent. Incrementum et occasum -seriem evolutionis- valde diversa ab evolutionis serie ecclesiasticae organizationis. Quaestiones et solutionis possibilitates quas porrigit renovatio pastoralis infrastructurae ecclesiasticae organizationis -systemae dioceseos ae parochiarumsunt diversae a quaestionibus et solutionibus illarum actionum pastoralium proprii incepti proventuum. Coniunctae ut aiunt pastoralis propositum non est sibi solae vindicare pastoralem actuositatem. Ómnibus pastoralium actionum exercitationis rationibus subiectis communi ordinationi. Acceptio vero autonomiae pastoralis pignus est multiformis actuositatis pastoralis. renovationi patentis, dynamicae. quae aliter iugo vinciretur infrastructurae organizativae, necessario minus agili ob eius propriam indolem atque speciale munus. praestare scilicet curam pastoralem in basi. Pastoralis coniunctae munus est solum coordinare ac pastoralis actuositatis diversas rationes gerere ut cura pastoralis abundantius suos destinatarios attingat. nihil omnino inminuenti autonomiam propriorum inceptorum pastoralium.

Métricas

Search GoogleScholar


Detalles

Detalles del artículo

Sección
Estudios: Pastoral, Derecho y Organización

Artículos más leídos del mismo autor/a

1 2 > >>