José Antonio Corriente-Córdoba e-mail(Inicie sesión)

Contenido principal del artículo

Autores/as

José Antonio Corriente-Córdoba e-mail(Inicie sesión)

Resumen

42
Cautío iuris libertatis conscientiae multum interest in iuridica ordinatione nationalis et internationalis vitae. PIures sunt eius implicationes constitutionali, civili, administrativo, vindicativo atque internationali iuri. Tutissimum fuit quam primum hoc ius iurisdictione internationali (interventus humanitatis, cognitio condltionata, foedera paucarum gentium, praecepta, etcetera . .. ). Hac tutela perpensa, in articulo adstante scripta quae tantum referantur ad novissima tempora studuntur: Declarationis Universalis iurium hominum 1948; Pacti iurium civilium atque politicorum O.N.U. 1966 (art. 18); Proyecti Conventionis Internationalís, aprobationem Generalis Contionis exspectantis (Huius Proyecti elaboratio nunc hic exponitur). Considerantur statim argumenta quibus ius libertatis conscientiae delineatur in Proyecto, et eius nexus cum scriptis supra dictis et conventione Europaea Iurium hominum atque Libertatum fundamentalium 1950. Auctor speciali modo animum attendit, et sic iudicat, ad modum quo in Proyecto aliquae agantur quaestiones graves (relationes mutuae Ecclesiae-rei publicae, limites iuris «in societate democratica», docentia, etc.). Denique consideratur ratio vigilantiae rei publicae munerum, quae constituuntur a Conventione, et tuitionls iuris tuti: testimonia, conciliatio officiaque bona, et fortasse subiectio sententiae Tribunalis Internationalis Iustitiae. Haec opes existimantur in praesenti statu incrementí Communitatis Internationalis atque iuris gentium.-

Métricas

Search GoogleScholar


Detalles

Detalles del artículo

Sección
Cuestiones sobre Iglesia-Estado