Eloy Tejero e-mail(Inicie sesión)

Contenido principal del artículo

Autores/as

Eloy Tejero e-mail(Inicie sesión)

Resumen

81
Adversus ulteriorem sacramentorum theologiam, quae sacramenti matrimonii considerationem firmare in e,fficatia intendet, SS. Patres admirabili copia symbolorum declarant matrimonii intimam societatem cum divino proposito salvandi. Ex hac perspectiva matrimonium simul est et mysterium et signum. Ab inicio Deus matrimonium secundum archetypum, quod Prius in intimitate sua custoditum posterius revelatum fuit, ordinavit. Ita mysterium matrimoniale originaliter convertitur in signo magni mysterii Christi sponsi Ecclesiae, simul ac Revelatio divina explicitatur et in Christo
cons4/llmatur. Permansio matrimonii per diversas oeconomias salutis -quamvis ordo matrimonialis etiam patiatur diversos status quibus .homo possit inveniri- secum fert quod symbolismum matrimonii ut prophetia, vel typus, vel praefiguratio aut rememoratio magni mysterii Christi prospectum sit. Unitas qua SS. Patres duo contemplantur Testamenta explicat quod symbolismum sacramentorum proicietur per oeconomias salvlficas et quod in matrimonio assurgatur iam ab initio, etenim duobus primis hominibus iam fuit matrimonium, non yero cetera sacramenta. luxta character symbolicum, in doctrina Patrum eminet etiam alius aspectus sacramenti, qui incidit etiam in matrimonium. Significatio sacramenti romani obligationem ante divinitatem implicabat. Permansio huius significationis scriptis christianis, transformatae yero novitate christianismi, nullam post philologica studia thematis dubitationem. of,fert. In hoc sensu inspiciendum est quomodo fontes illius aetatis insistant in relatione matrimoniali configurata mysterio Christi. Matrimonium non est ductilis ad simplex pactum inter partes: custoditur in Christo et in Ecclesia. Ita apparet claraconvenientia inter symbolismum matrimonial e et naturam vinculi unionis sponsatorum.

Métricas

Search GoogleScholar


Detalles

Detalles del artículo

Sección
Estudios: Matrimonio canónico

Artículos más leídos del mismo autor/a

1 2 3 4 5 6 7 8 9 > >>