Juan Arias-Gómez e-mail(Inicie sesión)

Contenido principal del artículo

Autores/as

Juan Arias-Gómez e-mail(Inicie sesión)

Resumen

73
Instructio de pontificio secreto pro eo defendendo duas rationes accepit, quarum prima, officium morale objectivum spectans et in ambitu interni fori evoluta, statuitur cum moralis onerositas eius observantiae declaratur, nihil vero statuto de peccati reservatione. Altera ratio pro iuridico ordine defendendo, cuius forum efficientiae externum est, duobus coactivis instrumentis utitur, sanctione scilicet disciplinae et poenali sanctione, quae duos modos in normas publici commodi rumpendas spectant. Disciplinae sanctio perfecte definita est ac bene dispositus eius processus in applicatione qua eundem accepit atque in Regolamento generale della Cúria Romana ad quod remittit in omnibus suis argumentis. Sanctio autem poenalis in lege invenitur nec determinata nec definita. Poenam statuere, nihil vera legislantibus de eius re et de processu applicationis, relinquere valet in manus exsecutivae potestatis et institutionem et iudicium et iniunctionem poenae, neglectis flagitationibus veri momenti eis videlicet quae distinctionis munerum propriae sunt, tam necessariae ut Mali usus periculum vitetur. Similiter absque legis munimine manent principia exorta ad humanae personae dignitatem tuendam, principium scilicet convenientiae cum legibus -nunc acceptum secundum canonicae oro dinationis species proprias- vel cautionis principium. Poenalis normae relatio videtur constare in morali magis quam in iuridica acceptione pro lege tuenda. Moralis acceptio, ponens auctoritatem solí Deo responsuram, totam potestatem iudicium ferendi de culpa actus et dirimendi de habitudine erga reum própria convictione nitenti iIIi qui officio fungit sepositam habet. Hoc autem solummodo possibile in ordine morali et in eius foro peculiari, interno videlicet sacramentali: sacerdos confessarius illic in persona Christi agit, vitae rationem moralem iudicat et perspicuam notitiam nanciscitur ex reorum confessione quae sincere debet proferri cum a Deo cordis intima scrutante oriatur venia. Valde dissimilis est iuridici ordinis defensio. De humano et terreno negotio hic agitur, cuius solutionem illustrare debent virtutis iustitiae postulationes qua e iudicem quoque attingunt et cogunt ut secundum ius se gerat, id est, secundum probationis positivas normas. His positis existimat Auctor legem multo profecturam in technico-iuridica perfectione, tam necessária hac de re, si, omnibus quae supra protulit consideratis, paragraphus quae poenalem sanctionem statuit iterum exstrueretur.-

Métricas

Search GoogleScholar


Detalles

Detalles del artículo

Sección
Estudios: El secreto pontificio

Artículos más leídos del mismo autor/a

1 2 > >>