Manfred Fuhrmann e-mail(Inicie sesión)

Contenido principal del artículo

Autores/as

Manfred Fuhrmann e-mail(Inicie sesión)

Resumen

76
Horatii Epistula ad Pisones quae inde a Quintiliani temporibus Ars poetica appellari solet duobus e generibus composita esse videtur: nonnulla sunt illius formae carminum peculiaria qua praecepta traduntur; alia naturam epistularum versibus confectarum reddunt quam poeta senescens creavit. Hac de re homines docti consentiunt, at etiam nunc ambigitur, quatenus Epistula ad Pisones a poeta in formam carminis praecepta continentis redacta sit. Novissimae disputationes (a Brink et a Becker conscriptae) Horatii Epistulae illius carminis compositionem inesse demostrare volunt. Sed huius commentationis auctor Horatii Epistulam cum Vergilii Georgicis comparat, ut Horatii et Vergilii opera pauca admodum communia habere ostendat –multum afuit, ut Horatius in Epistula ad Pisones praeceptoris personem induere voluerit. Tamen Epistula multa variaque dogmata complectitur: caput ultimum originem fontesque eorum explanare conatur.

Palabras clave

Horacio, Ars Poetica, Geórgicas, Virgilio, latín

Métricas

Search GoogleScholar




Detalles

Detalles del artículo

Sección
Estudios
Biografía del autor/a

Manfred Fuhrmann, Auf dem Stein, 40

D-88662 Überlingen (Bodensec)