El proceso de rato según la instrucción «dispensationis matrimonii»

León Del Amo
177

Resumen

Agitur de studioso commentario omnium normarum singillatim, ex primo epigraphe usque ad finalem aprobationem pontificiam, qua concluditur Instructio Dispensationis matrimonii. Documentorum superiorum super normis hac in re de processu dispensationis in matrimonio rato et non consummato utHitas atque necessitas memoratur ponderaturque Novas facultates episcopis concessis singulatim explicat et quantum importet quod instructor nunquam obliviscatur in transmissione thema probandum, Le non consummationem et causam ad dispensationem concedendam Specialiter examinat practicas quaestiones processuales, quae referuntur ad instantiam petitionis dispensationis; ad actus anteprocessuales exequendos; ad possibilem optionem inter iudicialem processum vel administrativum de rato; ad tramittationem peculiarem in transmissione iudicii nullitatis matrimonii in processu dispensationis de rato. Emendationes examinantur atque valorantur innovationesque introductae in instructione causae, in episcopi facultatibus in subdelegando in aliquo tribunali idoneo extra propriam dioecesim, in probatione testium, in morali et phosico argumento. Super redactione actarum et usu magnetophoni exponit formalitates actae phonographicae et proponit actuale problema de probatione phonographica. In occasione novi officii consiliariorum vel peritorum suscitat interrogationes atque responsiones de variis quaestionibus practicis quae possunt surgere circa hanc partem processus, cuius figura iuridica, facultates et munera determinadae sunt Explicat quod ad observationes Defensoris vinculi et ad suffragia tribunalis ac episcopi attinet. Glossat normas de usu linguarum vernacularum, de redactione ac ordine actorum fasciculi et eius missione in S. Congregationem Sacramentorum. Denique quod attinet ad rescriptum et clausulas prohibitorias, praesertim quas nominant ad mentem et vetito, commentat. Studium facit practicum de remotione clausulae prohibitoriae quantum ad celebrationem novarum nuptiarum et concludit valorando vim iuridicam Instructionis excelsae cum aprobatione et ratificatione Summi Pontificis.

Autores/as

León Del Amo


Métricas

Search GoogleScholar



Downloads

Download data is not yet available.

Sección

Estudios: La Dispensa "Super matrimonio rato et non consummato"