Enrique Rubio e-mail(Inicie sesión)

Contenido principal del artículo

Autores/as

Enrique Rubio e-mail(Inicie sesión)

Resumen

63
In articulo 6,. primo paragrapho, Legis libertatis religiosae permittitur matrimonium civile «cum nullus contrahentium catholicam profiteatur religionem, absque incommodo rltuum et ceremoniarum pertinentium ad diversas confessiones non catholicas quae ante vel post matrimonium civile celebrari poterunt dum moraitati aut bonis moribus vim non inferant». Evidens est hoc praeceptum, etsi non substantialiter nostrum mutet sistema matrimoniale, introducere novitatem attentius perpendendi in celebratione matrimonii civilis «rltus aut ceremonias diversis pertinentes confessionibus non catholicis». Hoc inducit nos ad brevem excursum agendum per varia sistemata matrimonialia quae cognoscunt matrimonium sic dictum religiosum,ut comprobetur num aliquod eorum possit esse nobis exemplar ad explicandum in quid quasi principium maneat collectum in praecepto a lege signato. Et comprobatur quod regimen tantum matrimoniale acatholiorum in Italia ducere potest legislatorem hispanum in supposito cuiusdam praevisibilis legis in hoc sensu, quatenus sistema matrimoniale italicum principiis respondet valde Vicinis quibus nostrum inspiratur. Post brevem descriptionem acatholici matrimonii in Italia sistimus in hispano sistemati. Specialis significatio aliquarum emendationum aliquo die formulatarum illo tunc proposito legis, et voces doctrinales in hoc eodem sensu prolatae, iuxta experientiam proximam sistematis Italici, ducit nos ad defendendam recognitionem forma e religiosae in matrimonio civili. Haec thesis comitata apparet quibusdam considerationibus de lege ferenda.

Métricas

Search GoogleScholar


Detalles

Detalles del artículo

Sección
Estudios: Matrimonio civil