José A. Marques e-mail(Inicie sesión)

Contenido principal del artículo

Autores/as

José A. Marques e-mail(Inicie sesión)

Resumen

43
Procul dubio Concilii Vaticani II fuit finalitas pastoralis. Hanc vero indolem pastoralem ita diversissimus quisque ommentator proiecit ut pastoralem obieceret iuri, dogmaticae pastoralem, et pastoralem morali. lus canonicum vigens non pastorale perpensum praeteritum est ac ius pastoral e coeptum est efflagitari. In constituenda dioecesi, curia iuridica a pastorali distenguebatur, prodentibus praxi multoties sectis atque obiectis diversis muneribus episcopi dioecesani. Tum auctor affertur ad exquirendum quemnam Vaticanum II intellegat pastorem, quidnam munus pastorale. Cum documenta concilii -imprimis constitutio Lumen gentium et decretum Christus Dominus- de pastare et de munere pastorali disserentia nobis designarent fontes textus diversos Veteris Novique Testamenti, examinatur hic conceptus pastoris et muneris pastorales iuxta S. Scripturam et extra Bibliam litteras Procter earum connexiones cum biblicis litteris. Sic studet conceptui pastoris et muneris pastorales apud aegyptios, mesopotamicos, phoenissos, chananaeos, graecos et hellenisticos. Priusquam quaestio disseratur de conceptu pastoris et muneris pastora lis in Veteri Testamento, quaedam brevia referuntur super vita pastorum palestinensium et pastoriciis verbis. Res pastoralis in Veteri Testamento plerumque exquisita est ad rationem chronologicam. Agitur itaque primum ut conceptus inveniatur pastoris et muneris pastora lis tempore patriarcharum. Deinde disputatur rei pastoralis connexiones cum regalis dignitatis institutione. Paragraphis diversis studet conceptui pastoris et muneris pastoralis in psalmis, prophetis exsilio praecurrentibus, Ezechiele, Zaccharia, Isaiae libro denique, postremo psalmo 23. Rei pastora lis studium in Novo Testamento aperitur visione generali quam prosequitur consideratio synopticorum, loannis, caeterorumque scriptorum N. T. Ratione habita earum momenti, paragraphus dicatur connexionibus inter «pascere» et «episkopos», inter pastorem et episcopum atque eorum synonima aetate apostolica. Huius sectionis studium finitur interpretatione S. S. Patrum ad textus Scripturae de re pastorali. Postquam conceptum obtulerit pastoris et muneris pastora lis in Sacra Scriptura, eidem rei studet in Vaticani II documentis. Confirmatur usus vocabuli in documentis conciliaribus, atque inopia terminologicae uniformitatis cum de munere pastorali agitur. Tum conatur invenire notionem etquod eadem continetur muneris pastoralis episcoporum et presbyterorum. Sic assequitur conceptum pastoris et muneris pastoralis in Concilio Vaticano II.

Métricas

Search GoogleScholar


Detalles

Detalles del artículo

Sección
Estudios: Pastoral, Derecho y Organización

Artículos más leídos del mismo autor/a

1 2 > >>