Función pastoral y separación de cónyuges

Carmelo de Diego-Lora
239

Resumen

Pastoralis muneris pro canonico processu exercitatio elucet S. S. Pauli VI ad S. R. R. membra allocutione (8-11-1973). Consentionis desiderium atque concordiae, quod vel litem fugit vel iam inceptam desinit, totam canonicam processalem actuositatem amplectitur, sed quam maxime eminet in causis conjugum separationis. Si vero ius separationis intellegimus ius ad suspensionem ab eo quod in iuridica relatione matrimoniali continetur, semper quidem venia in actu exercitationis revocabile, via ad eam obtinendam aptissima non est ratio judicialis. Praeferenda autem est separatio conventionalis cui nihil obstabit in canonica ordinatione si causis canonum 1129 et 1131 adaptetur. Decretum auctoritate Ordinarii loci agnoscens deserviret ad inspiciendam et sanciendam conventionem, fidem praebens quod nihil obstat nec legi nec publico ordini canonicis. Adhuc vigenti in Hispania Concordato anni 1953, illud decretum videtur editurum esse plenos eHectus civiles, variis argumentis fulcientibus hanc positionem. Postulatur quod in Hispania desseratur praxim exsistentem qua solum judicialiter agitur de coniugali separatione, pluribus argumentis adhibitis, natura iuris separationis praeter rationes indolis pastoralis innixis, pro actione administrativa atque decreto Ordinarii loci auctoritate. Postremo, pro possibilibus solutionibus futuris de iure concordatario, conservationem dicit Ecclesiae oHicii in conjugali separatione (procul studio id traducendi in civilem auctoritatem) caven s ne matrimonii canonici ii' facto esse quod Ecclesiae ipsae magni refert ab eius actione pastorali amoveatur.

Autores/as

Carmelo de Diego-Lora


Métricas

Search GoogleScholar



Downloads

Download data is not yet available.

Sección

Estudios: Pastoral, Derecho y Organización