José Andrés-Gallego e-mail(Inicie sesión)

Contenido principal del artículo

Autores/as

José Andrés-Gallego e-mail(Inicie sesión)

Resumen

54
Temporum diversitatem, quam Actionis Catholicae origini bibliographia assignare solet, hoc studium explanare conatur. Praebet igitur primas In ordine nationali cognitas arganizationes quae testimonii laicorum actiones dirigere temptant. Huic quidem videntur haec esse «Asociación de Católicos» (1868) et «Juventud Católica» (1869-1870). Ultraque volunt distendere activitates tantummodo propagationis, pro diversis ordinibus. Rerum tamen adiuncta turbulenta anno 1868 profert priori necessitatem Ecclesiae defendendae in politicae ambitu. Post Restaurationem haec necessitas permanet. Sed tunc duae optiones surgunt: vel extrinsecus hanc defensionem implere adversus instituta liberalia («carlismo » et «integrismo») vel intrinsecus, iisdem acceptis pro malo minori («union católica»). In utraque re, nova organizatio conatur ut permanens dispositio detur politicae actuositati catholicorum. Haec vero indoles permanens eandem reddit excludentem. Necessitas se expediendi ab hoc exclusivismo animat conventus quos dicunt .«Congresos Católicos Nacionales» (1889), ad omnes catholicas actuositates planificandas destinatos. Eorundem mensa constituens primum nuncupabitur «Junta de los Congresos» (1889), deinde «de Intereses Católicos» (fortasse 1894), denique «Junta de Acción Católica» (1903). Sic gignitur haec organizatio postremum iterum constituta anno 1926. Hoc studium prelo innititur confessionali raraque historiographia et bibliographia quae de hac quaestione disseruerunt

Métricas

Search GoogleScholar


Detalles

Detalles del artículo

Sección
Otros estudios